Michael Dmitriev Alexandri f., quem Rutenorum Aulum Gellium iure nuncupare possu- mus, miratur eos, quibus Ruteniae historia antiquissima ideoque obscurissima sit curae, linguam Germanicam discere oportere, doctrinamque igitur eruditionemque Rutenicam, сшп alia- rum maxime dissimilis sit, sui iuris tamen non esse. Beatos nepotes ac pronepotes dicit, qui haec explicare possint; ipse autem de desidia litterarumque odio queritur. Doctrinam Rutenicam unum in locum coactam, et quidem in talem, quo plerique homines litterati nequaquam spectent, turpiter esse ait. Cum Rutenorum ludi litterarum, ubi linqua Latina disci posset, serius instituti sint, primus, quod scimus, Latinitatis fautor Andreas Kurbskij dux iam patria profugus exstitit, quem hanc didicisse auctoresque optimos legisse constat: nam Ioanni Terribili principi, cuius iram eluserat, Ciceronis a se in Rutenicum versi excerpta misit. Translationes tamen alias quoque factas et lec- tas esse certo scimus: Donati ars grammatica saeculo XVo versa atque archiepiscopo Gennadio dono a Demetrio Gerasimov missa est, Pomponi Melae librorum saeculi XVIi manuscriptum habemus. Saeculo XVIIo medio Petri Mohilae collegium Cioviense ferro Polonis ereptum est ideoque linguae Latinae discendae copia exquisita. Academia Moscoviensis anno MDCLXXXV iussu ac privilegio Patriarchae condita atque ab aliis aucta atque maximum ad honorem provecta doctrinae fundamenta in saecula iecit, ut omnibus volentibus fructus scientiae daretur. Latinita- tis odia Academiae principiis opposita cito spreta in desuetudinem cecidere. Petri Magni aus- piciis auctores optimi in Rutenicum versi in aspectum lucemque prolati sunt, quam rerum scrip- tores artisque bellicae tarn poetae. Ab eodem collegia sacerdotalia inchoata esse oblivisci non debemus, quibus locis iuventus litterarum avida, non solum clericorum filii, verum etiam non- i e nobilitate solidiore doctrina imbuti auctores Romanos non sprevere; nee non et Academi- ae Petropolitanae operibus, Petri iussu, Catharinae Iae vero Augustae temporibus conditae doct- rina Rutenica fulta est. Educationis nobilium principia aliorumque civium cum clericorum ludis litterarum committi diu non potuere. Universitate tamen Moscoviensi cum gymnasiis condita eiusque dicionis Casanensibus gymnasiis additis largior scientia in omnes populi Rutenici ordines profunditur. Quam ob rem Elisabetae beatae memoriae Augustae erga doctrinam Rutenicam merita inter omnes excellentissima patriam nostram ad maiorem gloriam provehunt. Catharinae Пае auspi- cia felicissima Rutenicae gloriae florem terra marique domi militiaque omnibus doctrinis atque artibus liberalibus facta esse satis constat. Inde saeculi studia elegantiora, inde auctores optimi a pluribus lingua Latina lecti aliorumque ad usum lingua vernacula versi, inde litterarum anti- quarum fautores doctissimi, inde artis doctrinaeque incrementa, quibuscum perpauca committi valeant. Alexandre Io regnum adepto rerum ordo penitus mutator. Cum alia, turn etiam eruditionis publicae consilium ab ipso conditur. Omnis generis ludis litterarum pluribus institutis res haudquaquam bene cessit: quattuor annorum curriculum omnibus gymnasiis assignatum (quae in provinciarum capitibus factae sunt) magis machinis hydraulicis molisque inspiciendis operam dare cogebat solidioribus studiis neglectis. Nicolaus quidem Ius rem ad melius provexit. Gymnasiorum status anni MDCCCXXVIIIi secundum post Catharinae Magnae tempora cul- men humanitatis Rutenicae paravit, ut qui VII annorum curriculo ab omnibus nequitiis vacuo ad studia solidiora viam aperuit. Pro dolor! suis manibus Caesar optimus domum in petra a se aedi- ficatam divulsit, id imprimis post annum MDCCCXLVIIIum timens, ne pueri liberalioribus doctrinis imbuti, quibus res publica Atheniensis vel Romana satis superque abundaverat, Rute- norum imperium everterent neve omnia craore mergerent. Itaque studia Graeca litterarum e ludis paene fugata, Latina vero diminuta. Harum rerum poena nequaquam cessavit. Iuventus solidiore a doctrina semota Buechnerum aliosque auctores nequissimos legens iam omni ordini periculo fuit. Alexander IIus regnum adeptus morbum curare conatus est. Minister publicus eius comes diligentissimus Demetrius Tolstoj Andreae f. gymnasia Graeco-Latina reparavit, linguarum antiquarum dignitatem restitu- it. Vereor autem ne sero haec facta sint: us iam in iuventute ardor studendi, arrogantiae qui- dem maximus, a doctrina, vana doctrinae imago paene in omnibus. Itaque fructus eius dul- cis - id est ampli honores ampliore cum salario - omnibus gustandus esse putabatur, radix au- tem amarus a plerisque spernebatur. Unus ministrorum publicorum, quibus haec omnia curae erant, Alexander Schwartz grammaticus doctissimus amico suo Sergio Sobolevski Ioannis f. in litteris a. d. II. Kal. Sept. anni MCMVIII scriptis «Ludos, - inquit, - litterarum componendi co- piam haudquaquam habebo: omnia Rutenis tolerabilia sunt praeter doctrinam». Itaque humani- tas iam antea collapsa post res eversas hoc unum passa est, non omnino litterarum antiquarum scientiam apud Rutenos emori.